CAP. XXXI. - De superstitione anseris et capellae.
Fuit et aliud scelus detestabile in hac congregatione pedestris populi stulti et vesanae levitatis, quod Domino odibile et omnibus fidelibus, incredibile non dubitatur. Anserem quemdam divino Spiritu asserebant afflatum, et capellam non minus eodem repletam, et has sibi duces hujus secundae viae fecerant in Jerusalem, quas et nimium venerabantur, ac bestiali more his intendebant ex tota animi intentione. Quod absit a fidelibus cordibus, ut Dominus Jesus a brutis animalibus et insensatis sepulcrum sui sanctissimi corporis visitari velit, et haec fieri duces Christianarum animarum, quas pretio sanguinis sui ab idolorum spurcitiis revocatas redimere dignatus est, cum coelos ascensurus duces et rectores populi sui sanctissimos et Deo dignos praesules et abbates praeordinaverit, non bruta insensata animalia! Sed quid mirum, si modernis temporibus hujusmodi abominationes, et tam foeda scelera, inter aliquas societates tot millium inventa sunt, quae Dominus in caput eorum reddiderit, cum temporibus Moysi et Josue et caeterorum servorum Domini in medio justorum inventa sit iniquitas, et ab eo, qui est Dominus ultionum, virga suae majestatis correpta et purificata?