Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos,